Actus Apostolorum*

Caput 2: 25

David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
(* Traductions européennes)

Glose

Providebam Dominum.Vox Christi post resurrectionem exsultantis ad dexteram. Sinistra, est praesens vita; dextera, aeterna.Ne commovear.Post resurrectionem omnia erunt immobilia.Et exsultavit lingua.Quia requies post laborem data est: laboravit enim in spe vitae aeternae.Non derelinques.Non iterum movear corruptione iteratae crucis et mortis.Notas mihi fecisti.Scio me semper esse victurum.Replebis meplena laetitia, id est, iterum non moriar.Quoniam a dextris.Causa quare non moveatur, est quia Dominus a dextris opitulatur, sinistra non praevalente. Si enim a dextris non fuerit, illam partem diabolus occupat, sicut de Juda dicitur:Et diabolus stet a dextris ejusPsal. 108..